Psalms 90

Laus, et humana est: sed haec est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra daemones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper sic et semper Illud affirmat, scilicet quod hoc promittit, scilicet quod Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento praeceptum erat filiis Israel, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: ne aliquando de se praesumat, hoc si fecisset Adam, bene staret. ID. Tentatio, vel per facta, quae hic dicitur vel per verba quae hic, a quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. versutiae spiritualium, vel carnalium inimicorum; omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. daemonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei. AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. monita Prophetarum, quae ad coelos vehunt. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. protectio. Alias, AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. AUG. Qui ignorans peccat, etc., . CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in coelo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed praesumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Etsi cadentes tentent te duris, Vel, etsi daemonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo praecessisti. ID. est caro, etc., usque ad Christo hoc bene accipitur. Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis. ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in coelum, etc., usque ad qui vinci non potest. Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quae tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quae cavet astutiam ejus. Aperte saevit in martyres. Draco insidiatur per haereticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: II Cor. 11.. AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro praemia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: Certitudo promissionis per promissionem Dei. AUG. Non est timendum in tribulatione, etc., usque ad eo tempore magis laboremus ad resistendum. .